monumenta.ch > Ambrosius > 10 > bkeCod.32.89r > 42 > Romanorum. > 52 > Romanorum. > bbb264.99 > bnf6637.5 > bbb264.261 > 8 > 45 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, De Septem, 2, 8
Sic igitur animus erudientis per has septem trivii et quadrivii vias eloquentiam et sapientiam adipiscitur, et anima cuiuslibet in iisdem viis et iisdem modis, quibus dictum est, sui reformationem et accessum ad Deum consequitur. Per has igitur animae vias artificiosas percipiuntur universae viae Domini, scilicet misericordia et veritas. Ex misericordia lex Domini, in qua ambulant beati immaculati. In lege vero via mandatorum, via testimoniorum, via iustificationum et via veritatis electiva, de qua Dominus: Ego sum via, veritas et vita ; via in exemplo, veritas in promisso, vita in praemio, vel via ad se, veritas ex se, vita in se.